<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

104. de panthera (p. 631 in Hervieux; Perry 494).

Pant[h]era cecidit in foveam. Illi ergo, qui lacum foderant, feram captam videntes, diversis eam penis molestabant. Alii fustibus eam cedebant; alii stipitibus trudebant; alii lapidibus obruebant. Sed quia solet aspectus graciam cuilibet dare, erat ibi quidam qui ei conpaciebatur, et aliis dixit : Parcite innocenti que neminem lesit; et hiis verbis illorum animos temperavit, ut a persecucionibus illius cessarent. Tunc aderant ibi qui panem ei proiecerunt, ut vitam retineret. Facto autem vespere, abeuntes illi semivivam eam reliquerent, mane redituri ut mortuam extraherent. Postea vero illa, vires recuperans, veloci se saltu inde eripuit, et ad cubilia sua rediit. Paucis quoque diebus interpositis, ipsa, iniuriarum suarum non immemor, persecutoribus suis vicem reddere non tardavit. Ad [v]illam igitur veniens, pastores fugavit, pecudes dissipavit, mordens et devorans, et, in aratores impetum faciens, exterruit eos. Illi ergo, dampna non curantes, tantum pro vita supplicabant. Tunc Panthera illis respondit : Scio quis me fustibus lesit, quis me lapidavit. Scio quis michi propicius fuit et panem porrexit : singulis equa lance merita reconpensabo.
Moralitas. Hec inprobi et iniuriosi audiant, ne aliquem iniuste ledant, et misericordes gaudeant, quia misericordiam consequentur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.