<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

11. de mure urbano et silvestre (p. 571 in Hervieux; Perry 352).

Mus quidam de villa sua, in qua natus et educatus fuit, ad aliam villam transire voluit. Movit ergo iter facili pede; sed, longa via fessus, ad nemus forte pervenit, et, dum procedere non posset, sub arbore resedit anxius, quia nec ire potuit, nec quorsum ire debere scivit. Dum ergo sic sedaret sollicitus, viso forte parvo foramine in arboris radice, illuc subintravit, securam cupiens ibi noctem ducere. Erat autem in illo Mus silvestris, habitator et hospes. Qui Murem peregrinum statim salutavit et benigne eum suscepit. Illa ergo, de generis socio gavisus, cum eo resedit, et de substancia sua et vita eum interrogare cepit, et si quid boni ei possit fatere (sic pro facere) inquisivit. Cui Mus nemoris respondit, omnibus se habundare dicens, que muribus possunt esse necessaria, et libenter eum velle tenere secum, quamdiu vellet, et, si hyemare vellet, ibi tota familia sua sibi preberet obsequium, et dixit se trai sextaria cont[r]axisse ad yemen : unum bonum [h]ordei, alium nucis, tercium glandis, et aque copiam. Placuit ergo fesso Muri inventa humanitas. Placuit eciam sibi oblata societas, et oblatum commodum acceptavit. Contigit autem ut ipse uno die de foraminis angustia querulosus fieret, et cibaria illa minus saporasa (sic) fierent, et hoc esse dicent (sic pro diceret). Cui cum sic loqueretur, alter Mus benigne respondit, et ait : Iste cibus michi bonus videtur et sapidus; sed hoc facit usus. Et ait Mus urbanus : Si villam mecum adire velles, et mea gustare cibaria, nisi fallor, nunquam amplius ad ista redire curabis. Et Mus nemoris dixit : Placet utique ut vobiscum vadam, et videam bona vestra; que si talia sunt ut dicitis, ad ista redire non curabo. Summo igitur diluculo viam aggressi sunt, et in meridie ad villam venerunt. Mus ergo ville precussor (sic) introducit hunc ad horrea, ad molendina, ad cellaria et ad granaria, et ait : Hec omnia ad me spectant, et nostre aperta sunt voluntati. Et querit ab eo quid sibi de istis videatur, et qualiter placeant sibi respectu illorum que sunt in nemore. Et ille respondit nullam esse comparacionem ad illa istorum. Hiis itaque facto (sic pro factis), in granario hospicium locaverunt, et pinguia fecerunt convivia. Mus ergo ruris in ferculis delectatur. Per celum iuravit et Superos se nolle plus redire ad nemus et ad macram nemoris dietam. Itaque, dum sic epulantur et gaudent, contigit domin(i)um domus adesse, et reserato granario intrare. Cuius ad introitum facta est confusio labiorum, et Mures fugere videt. Mus vero extraneus, angulorum ignarus, quo fugeret vel ubi latitaret non invenit. Novissime vero, tota domo pererrata, in rimulam se contraxit. Post moram autem viro regresso, Mures ad epulas redeunt et ad fabulas. Sed hospes adhuc trepidus et tristis sedit et sine verbo. Cui Mus domus ait : Care sodalis, cur ita sedes ad prandia tristis et turbatus? Et ille respondit : Quid michi cum cibis et gaudio, cum iam mors sit in (h)ostio? Et alter dixit : Quomodo ergo tam cito tibi immutatus est animus, qui prius bona ville tantum commendasti? Et ille respondit : Vos bona vestra michi monstrastis et mala insinuare noluistis; unde et ego secure vivere putavi vobiscum. Sed modo video pericula vestra et multiplices malorum causas; homines enim et laqueos timere debetis, et mustelam hostem habetis; catti quoque precipue cavendi sunt insidie, quia ve vobis, si in manus catti incideritis. Sint ergo bona vestra vobis simul et mala; habete que natura concessit. Michi autem nec commoda multa dedit natura nec magna mala contulit. Unde, si michi foramen meum reddatur, vestra vobis granaria in perpetuum relinquo.
Moralitas. Melior est quieta paupertas et libera, quam periculose divicie et inanis gloria.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.