<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

112. de cervo et ove (p. 634 in Hervieux; Perry 477).

Cervus ab Ove modium frumenti peciit, quod se ei (ac)commodasse dixit, Lupum in testimonium secum adducens. Ovis, talibus auditis, perterrita maxime propter Lupi presenciam, diem rogavit sibi dari, in quo hec persolvere posset; quod et factum est. Die igitur statuto reversus est Cervus solus, sperans se recepturum quod petierat. Ovis vero, de Lupi gaudens absencia, eum sprevit et ait : Nimia in vobis est decepcio; habete vobis campos ad fugiendum et Lupus nemus ad lacitandum.
Moralitas. Dives, cum pauperi aliquid (ac)commodavit, ut plus ab eo exigere queat, perversorum se testimoniis roborat; sed sepe simplicitas pauperis defenditur, ubi divitis perversa dolositas confunditur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.