<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

117. de scarabone (p. 638 in Hervieux; Perry).

Scarabo, de fimo egressus, sursum respexit, et Aquilam in sublimi volantem vidit, animoque inflatus [est], sociisque Scarabonibus dixit : Indignor satis, quod alie volucres nos parvipendunt, et neque vermes neque volucres nos esse permittunt, sed mixtos nos esse dicunt, et hoc quoque ignominie nostre adiiciunt, quod saturati volamus, et, cum esuries nos cogit, tunc repimus. Ego autem sepe consideravi eam que prima est inter eas; sed nichil in ea video quod super id commendem, quod in me habeo. Vox etenim eius non est dulcior quam est mea, et ale sue non sunt meis pulchriores. Sed unum est, in quo me maxime dehonesto, scilicet quod in tellure repo, et superas auras cum aliis avibus non frequento. Et alas suas levans, statim se misit ad supera, cantus sui nequaquam oblitus. Volebatque prevenire Aquilam et ipsa superior fieri. Sed fraudatus est a desiderio suo, quia, subito a proposito suo deficiens, cum Aquliam anticipare non posset, fessus ad yma se remisit, et, cum huc et illuc reptando ad dimissum fimum nescivit redire, talia dixisse fertur : Non curarem modo si nullus subiiceretur michi, dum ego non subiicerer modo vulpi, et nichil michi esset utrum dicerer vermis esse vel volucris, dum solummodo possem ad fimum redire, ne me contingat hic fame perire.
Moralitas. Sic superbia inanes decipit, qui, sua non contenti condicione, dum ad alciora contendunt, ad priora redire volentes non inveniunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.