<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

123. de aquila et accipitre (p. 641 in Hervieux; Perry).

Aquila irata fuit Accipitri, et iussit eum capi et sibi presentari. Egresse igitur aves, ex precepto Aquile cui tenebantur servire, insecute sunt Accipitrem totis viribus fugientem. Quem cum fortiter instarent cum magno agmine et ipse iam deficere inciperet, in antrum rupis se misit ut ibi mortem evaderet. Hoc igitur facto, volucres foris astabant, diligenter eum observantes et obsidionem facientes. Cum autem diu exspectatus nequaquam exiret, qualiter extraheretur cogitabant. Visum est itaque eis quod per Ardeam hoc fieri posset convenientur, si longi colli rostro eum intus impeteret et apprehenderet. Res ergo Ardee committitur. Que, animum in hostem parans, lacitantem infestare cepit. Cui cum nimis molesta esset [et] longo collo superba eum fatigaret, intrusum eius collum cautus apprehendit rostro suo et captivam eam tenuit. Illam autem, anxiata et nimio terrore occupata, liquida stercora dimist, quibus socias aves sursum aspectantes deturpavit. Tandem vero recuperato collo, ipsa de rustico facto confusa, in patria sua remanere noluit. Sed statim mare transire cogitavit et in viam se misit. Cui Cornix obvia data quo [vadat] querit et unde. Et ait Ardea : Pudor fugat me de patria et propero transire maria. Ad quam Cornix : Mea laude ad patriam redibis, quia, quocumque fugeris, semper culus tuus adhe[re]bit tibi.
Moralitas. Malus in Francia malus in Anglias erit : celum enim est mutare, non animum, trans mare currere.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.