<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

129. de catto et vulpe (p. 644 in Hervieux; Perry).

Cattus et Vulpes obviaverunt sibi in campo sub spina, et, invicem salutantes se, societatem inter se firmaverunt. Dixit ergo Cattus Vulpi : Quantum potero in tua societate confidere et qualiter succurres nobis, si opus fuerit? Cui Vulpes respondit : Octoginta michi sunt astucie, et adhuc sacculus plenus, quibus, si necessitas ingruerit, iuvari poterimus; sed ego numquam solvam sacculum, donec omnes alie defecerunt. Scio eciam quod nichil nobis nocere poterit tot artibus munitis. Talibus auditis, dixit Cattus : Nostra societas non est equa. Ego enim non, nisi solam, habeo artem qua vivere possum. Interim autem, dum talia gerunt, ecce duo leporarii, sagati (sic pro sagaci) nare Vulpem sencientes, in campo advolant, et ait Vulpes Catto : Quid modo laudatis, ut faciam? Cui Cattus : Michi quidem consulere possum; sed vobis consilium non habeo. Saltumque faciens, spine se commis(s)it auxilio. Vulpes vero instantes canes, spinam circumgirando, per horam fefellit. Tunc ait Cattus : Pro Deo non parcas plus sacculo. Post hec, apprehensa a canibus Vulpe, ait ei Cattus iterum : Sovite modo sacculum, quia necessitas instat. Respondit Vulpes : Nimis peperci sacculo. Quapropter, si vestram solam artem modo scirem, carior esset michi omnibus meis. Tunc ait ei Cattus : Verum esse scio quod dicitur : quando strictissime nutat Vulpes, et circumducitur et facillime capitur.
Moralitas. Sic aliqui in multis artibus pereunt, et aliqui sola sustentantur arte et honeste vivunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.