<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

134. de lupo et vulpe (p. 647 in Hervieux; Perry 474).

Lupus, Vulpi iratus, eam de furto arguit. Et Vulpes econtra plura ei crimina imposuit. Venerunt igitur ad Symiam, rogantes eam quatinus ipsa mediatrix inter eos fieret, et turpem illam discordiam componeret. Quibus ait Symia : Ego absque Leone hoc facere nequeo. Et quesivit Lupus quare sic non posset, et Symia dixit : Quia superbi estis et instabiles. Sed, si vestras voluntates frangere velitis et alter alteri cedere, tunc quidem potero vos reconciliare. Vulpes ergo quomodo hoc fieret interrogavit. Et ait Symia : Tu iurabis quod amplius non facies furtum, et Lupus iurabit quod amplius non queret quod non amisit.
Moralitas. Multi sunt qui post rixas et lites vellent fieri concordes; sed quivis nititur defendere suam voluntatem.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.