<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

15. de lupo infirmo (p. 575 in Hervieux; Perry).

Lupus, plenus annorum, in lecto egritudinis positus est. Quod cum bestiis sue subiectionis innotuit, venientes visitaverunt eum, dissimili autem studio et animo; alie enim venerunt ut plangerent, alie ut eum irritarent. Videntes itaque illum evadere non posse, ille, que ad irritandum venerant, convi(n)ciabant[ur] ei, et inimicas se exhibuerunt. Aries namque cornibus eum trusit, et Asinus pede. Vulpes quoque in aure eum momordit. Hiis ergo molestiis eger ille fatigatus ait gemebundus : Meminisse possum dierum qui tales non fuerunt. Cum enim animosa etas in flore fuit et fervens, tunc eram bestiarum gloria, tunc honor exhibebatur michi et reverencia. Si sanus eram, congaudebant omnes, infirmo michi conpaciebantur. Hinc ergo est quod iam mortem voto (sic pro voco), quia mori desidero. Non enim tam gravis esset michi dolor iste, si tantum ille bestie me persequerentur quibus rigidus fui et durus; sed modo indifferenter cruciant me, et ille quas despexi et ille quas protexi.
Moralitas. Nullus homo debet nimis efferri in prosperitate sua et gravis esse debilioribus eo, quia, si ceciderit et debilitatus fuerit, spernent eum et illi quibus nocuit, et illi quibus profuit. Cum enim deficiunt munera torpore (sic pro torpere), solet amicicia tepere.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.