<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

17. de leone dormiente et mure (p. 577 in Hervieux; Perry 150).

Leo obdormivit forte in nemore; ad quem Mures accedentes circa eum cursitabant. Contigit autem ut Mus, super eum saliens, sompnum ipsius turbaret. Leo igitur excitatus in iram versus est, se(pe)que excuciens Murem apprehendit. Cui Mus ait : Ut nobilitas tua michi parcat misero, paratus sum iusiurandum tibi facere, quod non ex studio meo hoc contigerit, sed per magnum infortunium meum. Peciitque misericordiam et vitam. Visum est ergo Leoni tenuem fore gloriam, si Murem dampnaret, et misericordia motus dimisit eum illesum. Factum [est] autem statim postea, ut Leo in foveam caderet, que ad capiendas feras parata erat. Impeditus ergo ibi, Leo rugitus dedit et strepitus. Quibus auditis, Mus, qui in vicino fuit, curiositatis causa illuc venit, vidensque Leonem in fovea trepidantem agnovit eum, et ait illi : Video quod desolatus sis et in magno periculo constitutus, moveorque super te pro eo quod nuper benigne mecum egisti. Nunc ergo, cum vires non habeam, volo te iuvare consilio. Sic ergo facies : terram ungulis tuis effossam in cumulum trahes, et de cumulo saliendo lacum superare poteris. Fecit itaque Leo sicut Mus docuit, et, adiutus cumulo, facili se saltu liberavit.
Moralitas. Sic dives et potens pauperis debet misereri et offensam suam illi dimittere, quia pauper poterit diviti necessarius esse.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.