<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

20. de columbis quae sibi falconem in regem fecerunt (p. 579 in Hervieux; Perry 486).

Columbe, variis adversancium insidiis fatigate, regem habere decreverunt. Elegerunt ergo Falconem, sperantes quod subiectis sibi parcere vellet eis et debellare superbos hostes earum. Sed Falco, dum sceptra tenet, solita feritate persequitur illas, pellendo, rapiendo, et dissipando agmen earum trepidum. Hinc ergo desolate Columbe ad invicem dixerunt : Gravia facit Dominus iste corda nostra, dum solite nescit tyrannidis oblivisci. Tunc ait una de senioribus : Merito hec patimur, quia minus prudenter eum regem fecimus. Utilior etenim nobis esset ipse remocior socius quam hostis vicinior. Modo namque potenter invadit nos et manifeste, quod prius latenter attemptavit et furtive.
Moralitas. Qui se tutandum perverso commiserit, perdet auxilium quod quesivit.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.