<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

23. de ove quae agnum suum caprae commisit (p. 581 in Hervieux; Perry 506).

Ovis commisit olim Capre Agniculum suum nutriendum. Ille ergo, uberibus Capre nutritis (sic), assuetus cum grege Caprarum silvas et pascua frequentabat. Quadam autem die Caprarum Canis eum obseruans, et [h]edis suis dissimilem videns, talibus eum verbis invasisse dicitur : Quid tibi cum Capris meis et hedis, cum tu sis Agnus? Meo igitur consilio ad matrem redibis, et te tuo gregi sociabis. Et ait Agnus : Quia nutricem Capram matrem meam esse credebam, ei pocius quam incognite matri adherere volui.
Moralitas. Sunt multi, qui consuetudine, que secundaria est natura, ab origine sua deviantes, eos a quibus geniti sunt non recognoscunt, sed pocius eos a quibus nutriti sunt; et inde est quod a natura recedunt et depravantur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.