<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

26. de equo et leone (p. 583 in Hervieux; Perry 187).

Equus stetit in pascuis, et ecce Leo, prede cupidus, ex improviso supervenit; quem ut quadrupes vidit, gravi percussus est metu, et ait intra se : Angustie michi sunt undique, et quid eligendum sit ignoro. Leoni enim resistere minus tutum est michi, et terga dare multum est periculosum. Scio ergo quid michi sit utilius : Leo nobilis est et misericors et pius, et ipse simulato languori subvenire non dubitabit. Cepit igitur hinnire et terram calcibus pulsare et miserum statum simulare. Quod ut Leo vidit, paulatim accessit, et tanti laboris causam inquesivit. Cui dixisse creditur Equus : Dum e(r)go miser hic ad pascua mea deambularem, grandis et preacuta spina posteriorem pedem meum transfixit, et adhuc in recenti vulnere consistit. Que, si eiecta non fuerit, vel michi mortem faciet vel pedis tollet officium. Leo ergo, solita pietate motus, Equo conpassus est, et eum consolari cepit et salutem ei promittere quam ipse prestare posset. Flexis itaque genibus ad pedem se inclinavit, ut causam laboris videat et curam adhibeat; sed fallax Equus ad salutem utri(u)sque calcibus pii Leonis frontem impie conquassavit, ipsoque prostrato aura velocius aufugit. Leo vero, in extasi factus, post longam moram caput erexit ad Equum circumspiciens; ipso non invento sic locutus est : Frons mea testatur me nimis fuisse pium, cum volui(t) iuvare perversum.
Moralitas. Nullus ergo debet perversi misereri vel iniquum fovere, quia, quanto plus fovebitur, tanto adversior invenitur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.