<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

29. de homine mortuo (p. 585 in Hervieux; Perry 543).

Homo quidam, rebus humanis exutus, datus est sepulture. Cuius Uxor superstes sepulchrum eius frequentaer visitibat, lacrimas et demitus extremis casibus debitos ibi fundens. Eodem autem tempore iniquus quidam, in furto deprehensus, dampnatus est suspendio. Erat autem dampnatorum custodia cuidam Militi commissa, qui observare debuit ne de patibulo tollerentur, vel sepelirentur. Milite vero nimis (sic pro minus) sollicito, cognati furis et amici furem furtim sustulerunt, et sepelierunt eum contra leges patrie et consuetudinis. Hinc ergo Miles anxius furis male custoditi culpam et penam in capud suum redundare timebat. Talibus igitur circumdatus angustiis, predictam Mulierem sibi satis familiarem mestus adivit, eius consilium super hoc casu habiturus. Mulier ista, ut diximus, solebat viri sui tumulum lacrimis suis perfundere, et pia vota pro viro facere. Sed visum Militem benigne salutavit, et amice cum suscepit; qui statim illi pericula sua insinuat et consilium suum implorat, et illa protinus ait : Noli, Domine, timere periculum, quia prope est sanum consilium. Age ergo, et virum de tumula (sic) [sumas]; utilius est enim ut pendeat quam sic tumulatus iaceat, dum vivus possit mortuo iuvare (lege : iuvari); qui aquis dicere poterit vel cogitare virum meum pendentem non esse latronem, vel quis culpabit quod mortuus vivum iuv(ab)it?
Moralitas. Hi(i)s instructus eris quam parva [sit] fide[s] mulieris : flet misso satis (sic pro satis amisso), sed placet iste satis.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.