<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

31. de ove et lupo (p. 586 in Hervieux; Perry 153).

Ovis et Lupus discordiam habuerunt inter se magnam, quam bello finire statuerunt. Congregaverunt ergo ex utraque parte suos auxiliarios, et venerunt in campum uterque cum exercitu magno et forti. Lupus enim omne genus Luporum secum habuit. Ovis quoque Arietum agmina cornibus bene munita et acies Canum rapacium secum adduxit in bello. Videns ergo Lupus inmensa Arietum agmina audaci fronte bella promittere et Canes morsibus asperos pro Ove velle pugnare, congressionem facere timuit. Misit igitur legatos suos ad partem adversam, pro firma pace acturos et bona concordia. Hanc igitur formam pacis Lupus optulit, et (sic pro ut) ipse suos et suorum liberos obsides daret, et Canes reciperet; et placuit verbum istud in conspectu Ovium, et pacem laudantes Canes suos obsides miserunt, et parvulos Luporum receperunt. Sed Lupi, ad sua reversi, statim pacis federa ruperunt, et, super compeditos et ligatos obsides irruentes, sine misericordia eos persequebantur et devorantes eos usque ad nullum. Oves vero, tante crudelitatis inscie, obsides suos simpliciter et honeste eos tenuerunt, nullam eis molestiam inferentes. Quadam tamen die pre desiderio, ni fallor, parentum et patrie, Iupiculi ululare ceperunt. Quos ut unus patrum audivit, aliis nunciare properavit. Irati igitur Lupi magno cursu et comitatu ad ovilia venerunt in spiritu superbo et fremento (sic) Ovibus loquentes : Scimus modo et intelligimus federa statute pacis a vobis lesa et rupta; parvuli namque nostri, anxiati in fortitudine, ad nos clamaverunt, et ecce venientes venimus cum furore illorum iniurias vindicare volentes. Et hoc dicto insultum fecerunt in Oviculas tam filii quam patres, et cecidit inermis et inbellis turba Bidentum.
Moralitas. Nullus debet inimico suo bonus esse, nec ei in bello parcere, ne postea fiat Oves illo existente Lupo. Bonum est eciam homini defensorem suum nunquam dimittere, sub cuius tutela tutus esse poterit, ne sibi contingat ut Ovibus que Canes suos obsides dederunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.