<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

34. de contencione corporis (p. 589 in Hervieux; Perry 130).

Contencio facta est aliquando inter partes Corporis, et dixerunt Pedes et Manus Ventri et Capiti : Nostre debetur gracie quod vos vivitis et valetis. Nos enim incessanter currimus, instanter agimus et contrahimus, unde vos gloriam habetis; sed sedeant lites, et nos labores nostros inhibere volumus, quia ad usum nostrum parvo labore indigemus. Sic ergo siluit rixa et inmensa lis illa quievit. Pes itaque stetit quietus, et Manus iacuit ociosa. Sed dum Ventrum invasit esuries, frons dolere cepit, et cervix aitari (sic pro arctari); ipsa quoque fames, cerebri noverca, Capiti gravamen intulit. Quod tandem ad Manus et Pedes se extendit, et ipsi ceperunt de Ventris penuria debilitari. Tunc igitur Dextra movit opus, et Pedes currere ceperunt, ut Ventrem revelarent (sic pro relevarent) et Caput. Sed ille, longa passus ieiunia et iam oblitus ciborum, oblatum escam re(n)nuit, quia eam recipere non potuit : tedio enim laborabat; quem morbum physici appetui contrarium dicunt. Unde eciam Galienus necessarius erat, sed tarde venit. Sic igitur venit ad Pedes mortalis egestas Ventris, et Manus perierunt, et Caput cecidit.
Moralitas. Nullus habet (sic pro debet) alium sic cruciare ut se perimat.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.