<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

37. iterum de muliere et proco suo (p. 591 in Hervieux; Perry).

Quidam procatus est Uxorem alterius, et, ut ad silvam eam duceret ad Veneris commercia, contigit Virum eos sequi. Amator ergo, rescipiens retro, dum Virum sequentem vidit, Dominam deseruit et fugiendo nemus peciit. Mulier vero, a Proco derelicta, Virum venientum expectavit. Vir ergo, cum ad eam pervenerat, statim de socio itineris inquisivit, et quare fugerit ipsam interrogavit. Mulier autem, mulierum fidem testando, negavit verba et facta, dicens se(d) nec hominem vidisse, nec iuvenum novisse. Homo ergo inde iratus per Iovem et Superos visa confirmavit. Et ait Uxor : Credo tuis verbis, karissime, quia rem scio, figura congnosco. Certa sum enim quod in signum michi facta sunt ista. Sic etenim matri mee accidit, sic contigit ave et a(r)tave mee, anno quo misse sunt ad inferos, fatis trahentibus illas. Me quoque fata vocant. Nunc ergo, dilecte mi, solum hoc superest ut amicos nostros convocemus et parantes, quorum consilio iura thori solvamus, et cum porcione susbtancie que me contingit ad claustrum transeam, ubi, meliorato vivendi studio, breve spatium vite quod restat redimere possim in fletu et ieiunio. Quo audito, Vir, timens ne substanciam perdat et Mulierem, rogat eam ne sic velit facere, et iurat se talia in ioco dixisse. At illa respondit : Minime tibi credere volo, nisi coram amicis nostris et cognatis in reliquiis michi iuraveris ea que locutus fueris falsa fuissse. Igitur Vir, victus a Muliere, coram cognatis eorum optatum illi iuramentum fecit. Que, post hec animosa reddita, que prius clav[i]culo attemptavit, tunc in aperto perpetrare non erubuit, marito non contradicente, ne soror fieret, si cuncta sibi non licerent.
Moralitas. Moralitatem tibi collige quam fidem mulieris perfidia poterit prestare.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.