<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

42. de dracone et homine (p. 595 in Hervieux; Perry).

Draco iunxit cum Homine quoddam fedus societatis et amicicie, et commorabantur simul. Factum est igitur post breve tempus ut Draco thesauros suos illius fidei et custodie committeret, argentum scilicet et aurum cuius non erat numerus. Et Draco, doctus gemmarum, fuit eciam dives earum. De veste vero preciosa si curam habuerit ignoro. Hos igitur thesauros Viro commisit servandos. Post hec autem serpens callidus, fidem socii experiri cupiens, ovum in midum attulit, et ait : Alius quoque ad me spectat thesaurus, non multo minor isto, quem videre debeo (sic) et custodire. Tucn igitur de pura fide hoc ovum custodito, quia in eo pendet vita et omnis salus mea. Hoc dicto Draco in viam ivit, Vio ad rerum custodiam derelicto. At illi (sic), auri cupidus, de thesauro sibi optinendo cogitavit, et ovum, in quo Draconis vitam consistere credidit, frangere secum deliberavit; quod sine mora opere complevit. Draco iste igitur, ad sociam suum properando reversus, dum ovum fractum invenit, socii fidem aperte cognovit.
Moralitas. Bonum est homini amicum et socium experiri ut fidei cognite tucius se credere possit et committere.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.