<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

47. de villano et nano (p. 597 in Hervieux; Perry).

Quidam Villanus cepit forte Nanum monticulum. Qui, ut dimitteretur, trium opcionum potestatem homini dedit. Mulier, ut optaret, virum suum rogavit, affirmans se mulius scire quid foret optandum. Vir ergo Mulieri duas opciones concessit. Illa autem, oportunum tempus exspectans, optare tardavit. Contigit itaque una die ipsam rodere spinam dorsi arietini. Cuius medullam satis desideratam cum attingere non posset, os Viro porrexit et ait : Utinam haberes modo ferreum rostrum ad medullam hanc leviter extrahendam! Statim post verba sedit Maritus ferro rostratus. Tunc ait Uxori : Utinam esset modo facies mea sine rostro, velud ante fuit! Taliter optatis eorum nichil utilitatis affuit.
Moralitas. Opus est omni homini, qui alterius se subdit voluntati et regimini, ut ille qui debet eum regere ac ducere, doctus sit et discretus in utroque.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.