<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

51. de vulpe et columba (p. 599 in Hervieux; Perry).

Vulpes, nivis tempore de caverna ad querendam escam egressa, Columbam in crucis summitate sedentem vidit, et eam optavit. Accessit ergo prop(r)ius, et, facta salutacione, solite calliditatis verba sic protulit : Miror satis, quod, flante Borea et aere nivibus et nimbis turbato, tam sublimes sedes eligatis. Meo igitur consilio, locus inferior et nobis vicinior placere vobis deberet, ut confabulando diem deduceremus. Columba respondit : Parvi cordis sumus et timidi, et inde pro securitate in eminenti libenter sedemus. Procul sit, ait Vulpes, omnis timor et horror; recenter enim de curia venio, ubi lites prohibite sunt et rapine, et lecte sunt carte perpetue pacis, nec auderem pro vita mea (vel) curve vos respicere. Tunc ait Columba : Si vera nuncia refertis, nobis scripta fides placet et pacis littera lecta; libenter quoque redimeremus tempus in fabulis vestris; sed ecce duo in equis canes trahentes per viam hanc insistunt, venandi studia, ut michi videtur, promittentes. Hiis ergo auditis, Vulpes territa si prope sint inquirit, et si latitando eos fallere possit interrogat. De canibus enim, utrum litteras pacis audierint vel non, se dubitare dicit. [Et ait Columba : Forte littere sunt scripte, sed non sigillate.]
Moralitas. Sic debet sapiens quisque adversarium suum alienare; nichil enim parit utilitatis familiaritas hostis.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.