<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

56. de accipitre et philomela (p. 602 in Hervieux; Perry 567).

Accipiter in arbore quadam consedit, et in vicino loco Philomena ad educandos pullos nidum locaverat. Intellexit igitur Philomena, ex pulsu alarum supervenientis Accipitris, quoniam ille venerat, qui sine misericordia sui similes persequi solebat, unguibus graviter comprimens et ab iniquo rostro crudeliter discerpens; et misericordia mota super parvulos suos, anxia et supplex rogare cepit ut illis parceret. Qui respondit : Facturus sum quod petis, si cantu, ut soles, dulces melodias dederis. Illa respondit : Si secura esse possum quod nec pullos meos nec me ledas, quantos volueris cantus te faciam audire. Quod ut michi constare facias, longius a me recede, et in remocioris arboris ramo consiste, ut timor omnis absit et libera voce leticiam cordis valeam ostendere.
Moralitas. Sepe fit, ut qui sapiencia preditus est in corde, ex presencia illius quem reveretur eloquencia non possit haberi.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.