<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

70. de corvo et pullis suis (p. 612 in Hervieux; Perry).

Corvus consedit in arbore quadam secus viam et cum eo Pulli sui. Sedens igitur Pullos quod habebat monebat attencius ut cauti essent. Deambulabat autem homo eadem via, et dixit Corvus ad pullos : Hic est ille, quem nos cavere maxime oportet, et vos, si videritis eum molinantem ad terram, fugite velociter. Cui unus Pullorum respondit : Eciam si se non inclinaverit, appropinquantem fugere volo. Bonum est, inquit pater, et de cetero pro te non sollicitabor; sed alios Pullos meo, ut cauti sint, ammonebo.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.