<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

74. item de uxore mala et viro suo (p. 614 in Hervieux; Perry).

Quidam Homo habuit Uxorem sibi contrariam et adversantem, et ibat cum servis suis ad torrentem, ut ex eo deduceret aquas ad faciendam piscinam. Et exigebant ab eo servi, ut escas secum tollerent, quibus post laborem reficerentur. Sic, inquit Homo, opus est. Euntes ergo tollite cibaria de Uxore mea; verumptamen non dicatis ei, quod hoc sit ex mea voluntate vel quod ego eis refici debeam. Abierunt itaque, secundum consilium domini sui dicentes : Opus grave nobis iniunctum est; sed desunt nobis cibaria, quia ipse Dominus noster parcus est nec refici vult. Et ait Mulier : Ipse quidem, sicut dignus est, in perpetua sit abstinencia; sed ego veniam et largiter vobis amministrabo. Insecuta est eos hora prandii, portans secum omnem rerum sufficienciam, et precepit eos discumbere, viro suo ad opus stante. Cum autem inciperent eomedere, accessit Vir, ut et ipse cibum caperet, et resedit iuxta Mulierem. Sed illa, videns quia Vir eius vellet comedere, cepit se ab ipse elongare. Vir autem ad illam se traxit. Cum autem sic in contrarium niterentur, Mulier elongando, Vir accedendo, ipsa forte in alveum fluentis aque corruit et submersa est. Occurrerunt ergo servi secus fluvium ad vadum quoddam, ut eam ibi comprehenderent. Quibus ait Dominus : Frustra eam in decurrentibus aquis queritis; exspectate eam ad ortum fluminis, et illuc properate, quia, ut solebat vivens contra me niti, sic mortua contra impetum nititur fluvii.
Moralitas. Si(c) perversa tibi fuerit mulier, noli cum ea contendere, quia, sicut pellem ei abstrahere non potes, sic vero perversitatem ipsius exstirpare non prevalebis.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.