<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

78. de venatoribus et lupo (p. 618 in Hervieux; Perry 022).

Venatores, egressi cum multitudine canum, Lupum insecuti sunt. At ille forte iter per campum arripuit, in quo Pastor armentarius boves pascebat et vaccas. Accurrens ergo Lupus ad Pastorem, quia timebat venatores, rogabat eum per Deum suum, ut ab insequentibus auxilio suo servaretur, et ait : Si me ab imminenti periculo servaveris, tibi et gregi tuo semper fidelis ero et commodus. Vade igitur, ait Pastor, et absconde(re) [te] in rubo qui vicinus est, et, cum supervenerint, ego alias te abisse monstrabo. Fecit continuo, ut edoctus est a Pastore, et supervenerunt venatores, sollicite requirentens quo Lupus divertisset. Pastor autem, extendens manum suam, indicavit ei[s] viam qua non fugerat Lupus, sed oculos fixos habuit in rubo in quo lacitavit (sic). Sic illi viam, quam manu Pastor ostendit, arripuerunt, et salvatus est Lupus. Reversus ergo Pastor ad Lupum ait : Quas grates aut que munera a te accepturus sum, pro eo quod [te] celavi et venatores averti? Manus tua et vox tua, inquit Lupus, digna a me deberent accipere munera, sed vellem quod oculi tui essent eruti.
Moralitas. Hoc exemplo duplicitas hominis arguitur, qui aliud ore promittit, aliud corde intendit, sicut Lupus qui Pastori bene promisit et salvatus ei maledixit.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.