<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

81. de avibus et aucupe (p. 620 in Hervieux; Perry 576).

Congregacione magna Avium facta est in campo uno et consederunt universe. Quo viso, Auceps recia sua aptavit, ut eas caperet. Visumque est Avibus, quod ille homo pro eis faceret eisque vias pararet. Dixerunt quoque inter se : Tam pium et misericordiam hominem numquam plus vidimus. Ecce, quantum conpat[it]u[r] nostre miserie, vias nobis preparet, et, cum nos rescipit, de pietate lacrimatur. Erat enim ille lupus (sic pro lippus) et lacrimosos habuit oculos; inde putabant eum habere pias lacrimas. Tunc una, multis periculis instructa, sepe enim laqueos et recia evaserat, tali voce ceteras increpuit : Misere et minus provide, cantus hominis quos diligenter auscultatis, iam super nos recia ducent, et, nisi cicius recedatis, iam in saccum trudemini.
Moralitas. Sapientis consilia qui multa vidit et expertus est, veneranda sunt et servanda; sepe etenim unius consilio multi salvati sunt, et, salutis neglecto consilio, multi perierunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.