<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

87. de cicada et formica (p. 624 in Hervieux; Perry 373).

Cycada, hyemis tempore in egestate posita, ad domum venit Formice, rogans et petens ut aliquid boni sibi faceret, dixitque se domi nichil habere unde viveret. Cui Formica ait : Quid ergo in estate operata es et messis tempore, quando ego et familia mea in magno sumus labore, currentes et congragantes in horreis nostris unde in hyeme vivamus? Cicada respondit : Ego tunc illis qui laborabant cecini, et nichil mercedis ab eis recepi. Tunc ait Formica : Melius laborasses in estate, futura (sic pro future) provida tempestatis, quam quod hyemis inclemencia modo cogit te ad nostra mendicare ostia. Si igitur ego modo indigerem, quid michi porrigere posses mendicanti?
Moralitas. Hoc exemplo monemur segniciem fugere et laboribus insistere, ut necessitatibus nostris succurramus, quia, si opus habuerimus alienis bonis, multa rogare possumus, sed pauca impetrare.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.