<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

9. de lupo et grue (p. 569 in Hervieux; Perry 156).

Dum Lupus, assumptis carnibus, os avide roderet, ossis particula gutturi eius forte adhesit, et magnum illi dolorem fecit. Lupus ergo, potens in curia Leonis utpote summus prepositus, bestias adesse iussit, cupiens ab aliqua laboris sui et periculi audire consilium. Quesivit ergo si aliqua(m) artem medendi novisset, qua sibi subvenire posset. Et quedam discreta Vulpecula esse potuit et eloquens Lupo respondit : Inter nos nec bestiam scimus nec avem, ydoneam in hoc articulo medicam, que scilicet sciat vel possit in hoc periculo subvenire tibi, preter solam Gruem, cui colli longitudo rostrique duricies huius rei aptitudinem prestant. Grus ergo ad periclitantis Lupi vocatur presenciam, et super hac consulitur necessitate. Que salutem illi promittit et medicinam, si merces eam reddat benivolam. Lupus itaque, hiis verbis consolatus, se in tante necessitate diviciis nolle parcere dicit, et magna promittit, dum solummodo curam accelerare vellet. Illa igitur, rostro suo gutturi eius inmisso, materiam et causam de collo laborantis sapienter evexit, et optatam prestitit illi salutem, et promissa exegit ab eo munera. Cui respondisse dicitur ille: Numquid magna pietatis mee munera recepisti, cum de gutture meo caput tibi sanum dimisi? Si esses ergo sapiens, hoc munere contenta fores, cum tu manifeste scias gruinas carnes [me] maxime desiderare in ista infirmitate.
Moralitas. Sic divites, superbi et inmites de pauperibus faciunt, qui sub eis sunt et sub eis serviunt : ipsis videtur, quod satis mercedis laborum suorum recipiant, in eo quot sub illis victitant et manu teneri ducuntur ab ipsis.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.