<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

90. de monte parturiente (p. 625 in Hervieux; Perry 520).

Contigit quod Mons parturire debuit; ex qua re, in magnis angustiis positus, horribiles edidit gemitus, ita quod tota provincia inde contremuit, et timuerunt universi, futuri prodigii malum exspectantes. Tandem vero, post multas angustias et magnos gemitus, Mons murem peperit. Quod, ut vulgo innotuit, omnes, qui ventura pericula timebant, animis recuperatis, in risum conversi sunt.
Moralitas. Hoc exemplo monemur promissis non multum credere. Sunt enim qui multa promittunt, sed pauca tribuunt, et sunt qui grandia minantur et minima operantur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.