<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

92. de musca et calvo (p. 626 in Hervieux; Perry 525).

Musca inportuna Calvum hominem fatigavit, calvicium eius aculeo pungens et perforans. Ille autem, manum extendens ut eam comprehenderet, alapas sibi dedit, nec eo minus iniuriosa fuit illa. Tunc Calvus ad eam dixit : Mortem tibi queris, inproba, dum sic me inquietare non cessas. Ego mecum facile in graciam redeo, dum tue pravitatis iniuri(os)as contempno.
Moralitas. Qui sibi dampnum facit ut alii noceat, deridendus est.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.