Aesop's Fables: Romulus Anglicus
96. de rana et bove (p. 627 in Hervieux; Perry
376).
Rana, de pal(l)udibus egressa, Bovem magnum et turgidum in pascuis cum
vidit, ut ei similis fieret optavit. Sese igitur inflans, pueris suis
ait : O pueri, respic[it]e me, et dicite michi si tam magna et turgida
sim ego, ut Bos qui pascuat ibi? Non sic nobis videtur, dixerunt pueri.
Iterum inflavit se et ait : Quod modo vobis videtur? Et dicunt ille :
Non estis adhuc similis Bovi. Illa autem, cum se tercio magis adhuc inflare
voluit, rupta pelle sua per medium crepuit.
Moralitas. Inde vulgare illud credimus tractum : Non te sic infles, ut
crepes.
The
Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les
fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la.
fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre
et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652. |