<< Home Page | Rom. Nil. Metricae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Metricae

25. de leone et caballo (p. 682 in Hervieux; Perry 187)

Infirmum quisquis spernat non mente sagacem.
Hic meminit nobis discurens fama per euum,
Quod leo, flammigeris cernens obtutibus audax,
Quadrupedem cupido pascentem dente caballum
Dulcia purpureis conspexit gramina campis,
Atque auidis fallax propiabat gressibus illi.
Ast leo falsidita fingens tunc mente locutus
Quod doctam egrotis potuit prestare medelam,
Hoc dixit fallens mendax iam famine ficto,
Cornipedem ut posset mordenti prendere captu,
Mortifero miserum raptim ac post mandere morus.
Cum sonipes fallacem cernens esse leonem,
Horrida perspexit timide iam tempora mortis,
Non potuitque ferum precurrere calce fugaci,
Vincere belligera duri aut ex arte duelli.
Ingenium quoddam inuenit tunc mente sagaci,
Vnde suam tremulam posset defendere uitam,
Quod fallax ars iam ficta deluditus arte,
Ac sonipes infit simulato corde Leoni :
Nunc grates refero sancto summoque monarcho,
Languenti medicum mihi quod medicamine doctum
Transmisit misero ex spinis succurrere calce.
Nunc igitur, frater, medicans miserere dolenti.
Frondea calcaui lacerantis spicula silue;
Pestiferis plantam tenuit de stirpibus unum.
En age, pennigeris illud nunc erue palmis,
[H]ucque foras rostrum miserans ex calce notiuum.
Tunc leo dissimulans fuscam tunc pectore fraudem,
Cornipedis ueniens accessit cernere plantam,
Cornua conspiciens humilis postrema caballi.
Cui sonipesque leuans ex more per ardua calces
Culmina tunc capitis percussit summa ferini.
Post, imis cecidit glebis hostile cadauer,
Horridus atque cruor fluxit per membra leonis.
Quamdiu tunc leo prostratus iam corpore mansit,
Tamdiu sic sonipes quesiuit loca remota,
Vt potuit signo nusquam iam cernier ullo.
Sed cesus leo, uiuescens post tempora sera,
Turbidus ac uibrans membris............
Vertice percussis sparso membrisque cruore,
[F]amina setigeris frendens hec rictibus inquit :
Ast digne passus hec sum torm[en]ta dolosa,
Mitibus en simplex quod sic ceu gressibus audax
Accessi, ac falsam fingens perferre salutem,
Debueram patulo cum qui contendere labro
Dentibus atque auidis laceratum tradere uentri.
Ast igitur maneat quisquis cum more recepto :
Aut atrox raptor sistat uel carus amicus;
Conualidus uires infirmi corpore damnet.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 654-712.