<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 1.17: de leone dormiente (p. 726 in Hervieux; Perry 150)

Leo latens latebris     quondam dormiebat,
Quem casu fortuito     quidam Mus tangebat.
Expergefactus saliens     quid esset quaerebat,
Et timidum Murem fuigentem mox capiebat.

Fremit mus et veniam     coepit postulare.
Leo sibi scandalum     putat generare
Talem sibi bestiolam     credatur necare.
Tunc miserum iussit ad propria tecta meare.

Post Leonem contigit     praedam postulare,
Et lapsus in puteum     cogitur clamare.
Si quis illum poterit     lapsum subleuare,
Quod Must ut scivit, mox coepit eo properare.

Mus suum beneficum     cum vidit substratum,
Magnum, uocans comites,     dedit eiulatum,
Qui concurrunt ocius     machinas paratum,
ut Leo de fouea se sentiat esse levatum.

Currunt ad suburbia     fila deportare,
Ut nectant funiculos,     quibus subleuare
Leonem praeualeant     et terram fossare.
Extrahitur domitos, se cuncta putans superare.

Sic Leo, dum miserum     Murem non necavit,
De futuris casibus     forte cogitavit.
Sic Mus parvus strenuum     Leonem salvavit,
Consilio pollens, cui vim natura negavit.

Moralitas.
Sensus huius fabulae     monet, ne potentes
Suis pressos viribus     laedant innocentes;
Nam, cum iacent pristino     primatu carentes,
Tunc sunt a minimis solatia plura petentes.

Version in Wright's Latin Stories:

XVII. DE LEONE DORMIENTE.

LEO lateens latebris quondam dormiebat,
Quem casu fortuito quidam mus tangebat ;
Expergefactus saliens quid esset quaerebat,
Et tandem murem fugientem mox capiebat,
Fremit mus, et veniam caepit postulare.
Leo sibi scandalum putat generare
Talem sibi bestiolam, credatur necare :
Tunc miserum jussit ad propria tecta maere.
Post leonem contigit praedam postulare,
Et lapsus in puteum cogitur clamare,
Si quis illum posterit lapsum sullevare:
Quod mus ut scivit mox caepit eo properare.
Mus suum beneficum cum vidit substratum,
Magnum vocans comites dedit ejulatum ;
Qui concurrant ocius machinas paratum,
Ut leo de fovea se sentiat esse levatum.
Currunt ad suburbia fila deportare,
Ut nectant funiculos, quibus sublevare
Leonem praevaleant, et terram fossare ;
Extrahitur domitus se cuncta putans superare.
Sic leo dum miserum murem non necavit,
De futuris casibus forte cogitavit ;
Sic mus parvus strenuum leonem salvavit,
Consilio pollens, cui vim natura negavit.
MORALITAS.
Sensus hujas fabulae monet ne potentes
Suis pressos viribus laedant innocents.
Nam cum jacent, pristine primatu carentes,
Tunc sunt a minimis solatia plura petentes.

 


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).