Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae
Book 1.5: de cane flumen transeunte (p. 717 in Hervieux; Perry
133)
Canis carnis avidus trans flumen meavit,
Et frustum cadaveris in ore portavit.
Unde carnis speciem mox representavit.
Carnis imago fuit frustum, quod inesse putavit.
Ille fame tenuis os aperiebat,
Ut umbram prehenderet quam carnem credebat,
Qui dum fauces aperit, frustum decidebat.
Perdidit utrumque, quod sic utrumque petebat.
Moralitas.
Sic fraudantur cupidi totum cupientes.
Cum magis sunt divites, magis sunt egentes,
Nec sibi nec aliis sunt sufficientes.
Dum totum cupiunt, toto sunt iure carentes.
Version in Wright's Latin
Stories:
V. DE CANE FLUMEN TRANSEUNTE.
CANIS carnis avidus trans flumen meavit,
Et frustrum cadaveris in ore portavit;
Unde carnis speciem mox repraesentavit;
Carnis imago fuit, frustrumque inesse putavit.
Ille fame tenuis os aperiebat,
Ut umbram comprehenderet quam carnem credebat;
Qui dum fauces aperit, frustrum decidebat,
Perdidit utrumque, quia sic utrumque petebat.
MORALITAS.
Sic fraudantur cupidi, totum cupientes;
Cum magis sunt divites, magis sunt egentes.
Nec sibi nec aliis sunt sufficientes;
Dum totum cupiunt, toto sunt jure carentes.
The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755,
and also the readings in Thomas Wright's A
Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth
Centuries. London: 1842 (online).
|