<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 1.8: de furibus et eorum nupciis (p. 719 in Hervieux; Perry 314)

Institerunt nuptias     Fures celebrare;
Ad quos quidam sapiens     coepit propinquare;
Quos ut vidit fertiles     ciphis exultare,
coepit adulari simul et problema notare :

Auscultate gaudia     nobis nuntiari :
Sol uxorem ducere,     volens procreari
Filios, proposuit;     sed hinc indignari
Machina caelestis coepit simul atque minari.

Sed, cum Sol propositum     vellet declinare,
Tota caeli machina     coepit acclamare
Et Iovem conviciis     multis incrustare.
Jupiter iratus causam coepit rogitare.

Cui Solis propositum     mox exposuerunt
Et se contradicere     pariter prompserunt.
Inquisivit Iupiter     cur motae fuerunt.
Quae sibi responsum tali sermone dederunt :

Si Sol aestus nimis     cuncta nunc cremabit,
Quid fiet cum filios     ex se procreabit?
Hoc tibi proverbium     vetus conprobabit,
Quod genitor pravus prolem nequam generabit.

Moralitas.
Haec monet historia     non communicari
Inpiis hominibus,     sed abominari
Illorum consortium;     nam vult insectari
Livor virtutes harumque bonus cruciari.

Version in Wright's Latin Stories:

VIII. DE FURIBUS ET EORUM NUPTIIS.

INSTITERUNT nuptias fures celebrare;
Ad quos quidam sapiens coepit propinquare,
Quos ut vidit ferculis, ciphis, exultare,
Coepit adulari, simul et problema notare.
"Ascultate quadia vobis nunciari:
Sol uxorem ducere, volens procreari
Fillios, proposuit; sed hinc indignari
Machina coelestis coepit simul atque minari.
"Sed cum sol propositum vellet declinare,
Tota coeli machina coepit acclamare,
Et Jovem convitiis multis incrustare.
Jupiter iratus causam coepit rogitare.
"Cui solis propositum mox exposuerunt,
Et se contradicere pariter prompserunt.
Inquisivit Jupiter cur motae fuerunt,
Quae sibi responsum tali sermone dederunt.
"Si sol aestu nimio cuncta nunc cremabit,
Quid fiet cum filios ex se procreabit,
Quod genitor pravus prolem nequam generabit.
MORALITAS.
Haec monet historia non communicari
Impius hominibus, sed abhominari
Illorum consortium; nam vult insectari
Livor virtutes harumque bonus cruciari.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).