<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.1: de ranis in pulude manentibus (p. 728 in Hervieux; Perry 44)

In palude lutea     Ranae commanebat,
Quae de situ fertili     felices gaudebant.
Sed, ut se pro libito     quocumque ferebant,
A Iove rectorem iugi clamore petebant.

Ranis hoc petentibus,     coepit hic ridere
Parcens innocentibus,    quam magis mouere
Suis instant precibus     ut vellet favere,
Quo possent proprias leges sub lege tenere.

Harum victus precibus,     illis alludebat,
Et paludi veterem     truncum demittebat,
Quo cadente, turbida     turba fugiebat,
Quae tantum sonuit quasi mortis tela timebat.

Una tamen strenua     cominus meauit,
Ut truncum conspiceret,     quem regem putavit.
Fugitivas socias     ad se convocavit,
Atque salutare regem se turba paravit.

Sed, ut truncum mortuum     iacere viderunt,
Suis illum pedibus Ranae calcauerunt.
Regem petunt alium,     sicut petierunt.
Qui concedit eis regem qualem meruerunt.

Ranis regem turpiter     colubrum signavit.
Ille ferox miseras     Ranas devoarvit.
Quae turba mox lacrimis     Iovem concitavit,
Ut parcat miseris, quibus haec responsa paravit:

Prius a me principem     querulum petistis,
Et negavi; precibus     lacrimas iunxistis.
Dedi vobis humilem     quem vos despexistis.
Hac ratione datur vobis rex, ut meruistis.

Moralitas.
Ista potest fabula     stultos denotare,
Qui magistri nutibus     volunt obviare,
Quos ut cernit Dominus     elatos meare,
Mittit eis rigidum qui possit eos superare.


Version in Wright's Latin Stories:

I. DE RANIS IN PALUDE MANENTIBUS.

IN palude lutea ranae commanebant,
Quae de ficu fertile felices gaudebant ;
Sed etsi pro libito quocunque ferebant,
A Jove rectorem jugi clamore petebant.
Ranis hoe petentibus, coepit hic ridere
Parcens innocentibus; quem magis movere
Suis instant precibus, ut vellet favere,
Quo possent proprias leges sub leges tenere.
Harum victus precibus illis alludebat,
Et paludi veterem truncum demittebat;
Quo cadente, turbida turba fugiebat,
Quae tantum sonuit quasi mortis tela vivebat.
Una tamen strenua cominus meavit,
Ut truncum conspiceret quem regem putavit;
Fugitivas socias ad se convocavit,
Atque salutare regem se turba paravit.
Sed ut truncum mortuum jacere viderunt,
Suis illum pedibus ranae calcaverunt;
Regem petunt alium sicut petierunt,
Qui concedit eis regem qualem meruerunt.
Ranis regem Jupiter colubrum signavit;
Ille ferox miseras ranas devoravit,
Quae turba mox lacrimis Jovem concitavit
Ut parcat miseris, quibus haec responsa paravit.
"Prius a me principem querulae petistis,
Et negavi; precibus lacrimas junxistis,
Dedi vobis humilem, quem vos despexistis,
Hac ratione datur vobis rex ut meruistis."

MORALITAS.

Ista potest fabula stultos denotare,
Qui magistris mitibus nolunt obviare;
Quos ut cernit dominus elatos meare,
Mittit eis rigidum qui possit eos superare.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).