<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.19: de simia et vulpe (p. 742 in Hervieux; Perry 533)

Turpis quondam Simia     Vulpi supplicavit
Pro caude particula,     dicens quod optavit
Nates nudas tegere,     quas pudens portavit.
Sed Vulpes misere poscenti cuncta negavit.

Ait Vulpi Simia:     Multum praegravaris
Caude longitudine,     dum currens vagaris.
Obsecro particulam     mihi largiaris,
Vt velox factus currens citius movearis.

Cui Vulpes: Hoc utinam     tanto longaretur,
Vt prae magnitudine     vix sublevaretur,
Et iam grossa fieret     quod vix portaretur!
Quamvis sic esset, tibi pars hic nulla daretur.

Moralitas.
Hic avaros increpat     multa possidentes,
Ditatos superfluis,     nihil largientes,
Nec gazarum copia     fovent indigentes,
Sed, cum plus habeant, tanto sunt plus cupientes.


Version in Wright's Latin Stories:

XIX. DE SIMIA ET VULPI.

TURPIS quondam simia vulpi supplicavit
Pro caudæ particula, dicens quod optavit
Nates nudas tegere, quas pudens portavit;
Sed vulpes misere poscenti cuncta negavit.
Ait vulpi simia, "Multum prægravaris
Caudæ longitudine, dum currens vagaris;
Obsecro particulam mihi largiaris,
Ut velox factus currens citius movearis."
Cui vulpes, "Hæc utinam tanto longaretur
Ut præ magnitudine vix sublevaretur;
Et tam grossa fieret quod vix portaretur;
Quamvis sic esset, tibi pars hinc nulla daretur."
MORALITAS.
Hic avaros increpat, multa possidentes,
Dictatos superfluis, nihil largientes,
Nec gazarum copia fovent indigentes,
Sed cum plus habeant tanto sunt plus cupientes.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).