<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.23: de leone et ovibus (p. 746 in Hervieux; Perry)

Contigit in pascuas     fertiles morari
Oves et Arietes     nec quoquam turbari.
Leo venit, iterum     volens quid praedari.
Mox rapiebat Ovem, cupiens illa satiari.

Hoc ut omnes pariter     Bidentes viderunt,
Pro ruina sociae     non condoluerunt.
Sed morantur fatuae,     nec fugam ceperunt,
Dicentes: Non nos tangit Leo. Nec timuerunt.

Quod ut Leo viderat,     ferox effrenatur.
Quod nullam de sociae     morte contristatur,
Singillatim singulas     Oves populatur,
Inter quas Aries nullus sine morte moratur.

Moralitas.
Mox ut vidit Aries     se periclitari,
Ausus est saeuitiam     Leonis affari:
Merito iam patimur     sic excruciari,
Consociae nostrae quia noluimus miserari.

Prouerbium.
Hic docet quod nequitur     nobis sociantur,
Si nostris miseriis     non compatiantur.
Infideles potius     quam fidi vocantur,
Qui, cum damna vident, nobis non auxiliantur.


Version in Wright's Latin Stories:

XXIII. DE LEONE ET OVIBUS.

CONTIGIT in pascuas fertiles morari
Oves et arêtes, nec quoquam turbari;
Leo venit interim volens quid prædari,
Mox rapiebat ovem cupiens illa satiari.
Hoc ut omnes pariter bidentes viderunt,
Pro ruina sociæ non condoluerunt,
Sed morantur fatuae, nec fugam ceperunt,
Dicentes, "Non nos tangit leo;" nec timuerant.
Quod ut leo viderat ferox effraenatur,
Quod nullan de sociæ morte contrisatur,
Singulatim singulas oves populatur;
Inter quas aries nullus sine morte moratur.
Mox ut vidit aries se periclitari,
Ausus es sævitiam leonis affari;
"Merito jam patimur sic excruciari,
Consociae nostræ quia noluimus misearari."
MORALITAS.
Hæc docet quod nequiter nobis sociantur,
Si nostris miseries non compatiantur;
Infideles potius quam fidi vocantur,
Qui cum dampa vident novis non auxiliantur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).