<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.26: de leone et asino (p. 748 in Hervieux; Perry 151)

Quondam rudis Asinus     Leonem precatur
Fore sibi socium,     cum quo gradiatur.
Ambos montem scandere     pariter hortatur,
Ut Leo discernat quae laus Asino tribuatur.

Asinus ab omnibus     bestiis iactavit
Se timeri, quia sic     Leonem putavit
Terrere non domitum;     sed stultus erravit,
Quod tantae laudis titulo se glorificavit.

Ut uterque verticem     montis conscendebat,
Asinus horribili     voce perstrepebat,
Cuius sonum bestia     quaeque sic timebat,
Quod, tanto trepida terrore, fugam capiebat.

Tunc Leo: Num niteris     unquam me terrere?
Vox tua nil poterit     contra me valere.
Heus! insontes bestiae,     quae te sic fugere,
Quas vox, non virtus, fecit te sola timere.

Prouerbium.
Hic verbosos exprimit     qui sic extolluntur,
Qui vanis sermonibus     vane potiuntur,
Cum se melioribus     prAeferre nituntur,
Stultitia propria reprobi mox efficiuntur.


Version in Wright's Latin Stories:

XXVI. DE LEONE ET ASINO.

QUONDAM rudis asinus leonem precatur
Fore sibi socium, cum quo gradiatur;
Ambos montem scandere pariter hortatur,
Ut leo discernat quae laus asino tribuatur.
Asinus ab omnibus bestiis jactavit
Se timeri, quia sic leonem putavit
Terrere non domitum, sed stultus erravit,
Quod tantæ laudis titulo se glorificavit.
Ut uterque verticem montis conscendebat,
Asinus horribili voce perstrepebat;
Cujus sonum bestia quæque sic timebat,
Quod tanto trepida terrore fugam capiebat.
Tunc leo, "Num niteris unquam me terrere?
Vox tua nil poterit contra me valere.
Heus ! insontes bestiæ! quæ to sic fugere,
Quas vox non virtus fecit te sola timere."
MORALITAS.
Hic verbosos exprimit; qui sic extolluntur,
Qui vanis sermonibus vane potiuntur,
Dum se melioribus præferre nituntur,
Stultitia propria reprobi mox efficiuntur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).