<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.32: de hirco, lupo et vulpe (p. 752 in Hervieux; Perry)

Hircus altis cornibus,     statura procera,
Villosus et hispidus,     deformisque fera,
Perrexit ad nundinas     non cum merce mera,
Portans caprarum pelles baculo sine pera.

Cumque diu contigit     illum processisse,
Tunc vidit in obviam     Lupum occurrisse.
Hircum ferunt fugere     Lupum voluisse,
Sed quia magnus erat, illum credo puduisse.

Illis concurrentibus,     Lupus salutare
Coepit Hircum taliter,     "Salveris, mi care.
Videro sub pondere     te nunc laborare.
Si me permittis, possum te spero iuvare."

Illis iam pergentibus     finis fit diei,
Lupus Hirco dixerat,     "Ecce noti mei
Domus, pro me comite     carus eris ei,
Ergo pergamus illic causa requiei."

Descenderunt pariter     Vulpis in cavernam.
Fit Hircus: Iam non sequor     doctrinam paternam.
Puto quod decipiar     vel quid novum cernam,
Namque domo rufi monuit quod non mihi sternam.

Cui vulpis egrediens     conatur blandire,
"Pretium conradii     vultis," inquit, "scire?
Hircus quod appretiat     nolo praeterire."
Innuit atque Lupo ne vel hunc permittat abire.

Illis consedentibus     Vulpis ministravit.
Vulpis mensam posuit,     Vulpis ordinavit.
Ubi tamen exiit     illic non intravit,
Quod Caper aspiciens interna corde notavit.

Tandem ad pitantiam     moros asportavit,
De quibus avidius     Caper manducavit.
Haedos cibum reliquum     duos aestimavit,
Sed moros denos et non minus appretiavit.

Vulpis ait, "Recole,     frater, quod dixisti.
Legem libens patere     quam sponte subisti.
Quod noto fit pretium     cibi, sic aisti,
Per spes iuro meas reddes quodeunque vovisti."

Sic haedos duodecim     coactus est dare,
Et noctis conradium     satis emit care.

Moralitas.
Monet nos haec fabula     rufos evitare;
Quos color et fama notat, illis sociare.


Version in Wright's Latin Stories:

XXXII. [DE HIRCO ET LUPO.]

HIRCUS altis cornibus, statura procera,
Villosus et hispidus, deformisque fera,
Perrexit ad nundinas non cum merce mera,
Portans caprarum pelles baculo sine pera.
Cumque din contigit illum processisse,
Tunc vidit in obviam lupum occurrisse.
Hircum ferunt fugere lupum voluisse ;
Sed quia magnus erat, illum credo puduisse.
Illis concurrentibus, lupus salutare
Cœpit hircum taliter, "Salveris, mi care :
Videro sub pondere te nunc laborare,
Si me permittis, possum te spero juvare."
Illis jam pergentibus finis [fit] diei,
Lupus hirco dixerat, "Ecce noti mei
Domus, pro me comite carus eris ei,
Ergo pergamus illic causa requiei."
Descenderunt pariter vulpis in cavernam ;
Fit hircus dixerat, " Ecce noti mei
Domus, pro me comite carus eris ei,
Ergo pergamus illic causa requiei."
Cui vulpis egrediens conatur blandire,
" Pretium conradii vultis," inquit, "scire?
Hircus quod appretiat nolo præterire."
Innuit atque lupo ne vel hunc permittat abire.
Illis consedentibus vulpis ministravit;
Vulpis mensam posuit, vulpis ordinavit;
Ubi tamen exiit illic non intravit,
Quod caper aspiciens interna corde notavit.
Tandem ad pitanciam moros asportavit,
De quibus avidius caper manducavit ;
Hœdos cibum reliquum duos æstimavit,
Sed moros denos et non minus appretiavit.
Vulpis ait, " Recole, frater, quod dixisti,
Legem libens patere quam sponte subisti :
Quod noto fit pretium cibi, sic aisti,
Per spes juro meas reddes quodeunque vovisti."
Sic hœdos .xij. coactus est dare,
Et noctis conradium satis emit care.

[MORALITAS.]

Monet nos hæc fabula rufos evitare ;
Quos color et fama notat, illis sociare.

 


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).