Aesop's Fables: Steinhowel
5.14. De vulpe et lupo
(Perry 704)
[See an illustration from a 1501 edition.]
Fabula xiv de vulpe et lupo.
Sunt multi, qui antea volunt esse magistri, quam discipuli, et volunt
docere prius, quam addiscant. Et dum maiores, fortiores ac sapientiores
se imitari volunt, frequenter labuntur in malum. De hoc audi fabulam.
Vulpis iens ad lupum dixit ei: Rogo te, dominum meum, ut ex sacro fonte
laves filium meum ac ei sis patrinus. Libens faciam, ait lupus, postquam
lotus est, nomen ei Benedictulus datur. Dixitque post menses aliquot
matri Benedictuli lupus: Rogo te, soror mea, ut mihi dimittas filiolum
meum Benedictulum, ut illum nutriam, et ex artibus meis eum doceam, ut
se melius posset enutrire, tibi namque multi sunt filii, quos non nisi
cum magno labore alere potes. Vulpis ait: Domine mi, ut libet, ita fac.
Ago insuper gratias quia memor es mei. Tunc lupus assumens secum filiolum
suum Beneditulum ivit nocte ad caulas ovium, ut aliquid prede caperet,
et non potuit. Summo autem diluculo subiens in montem altum, qui erat
positus supra vicum, dixit Benedictulo filio suo: Hodie fui ad caulas
ovium et non potui aliquid capere et sum nunc valde fatigatus; nunc ergo
dormiam parum, tu vigilans aspice, quando egredentur bestie de vico in
pasua. Et tunc excitans voca me, ut capiamus aliquid. Cum autem dormisset
lupus circa matutinum, Beneditulus excitans eum clamabat: Domine, domine!
Et lupus: Quid vis, filiole? Benedictulus: Ecce, inquit, porci egrediuntur
in pascua. At lupus: Nulla, inquit, cura de porcis, quoniam setosi sunt.
Et quando comedo eos, faciunt tortiones mihi et sete pungunt fauces meas
sepeque manent infixe. Circa primam vero horam Benedictulus clamabat:
Domine, domine! Et lupus: Quid habes? inquit. Oves et vacce egrediuntur
in pascua. Lupus repondit: Non michi est aliqua cura; quia canes rapacissimi
atque fortissimi pergunt cum eis, qui statim ubi vident me insequntur
et cupiunt occidere. Nam et pastores habent villani mihi infestos, qui
me videntes a longe sequntur cum clamore. Circa tertiam vero Beneditulus
clamabat: Domine, domine! At lupus: Quid vis, filiole? Benedictulus ait:
Ecce, inquit, eque egrediuntur in pascuis. Lupus ait: Aspice filiole,
ubi pergant. Benedictulus aspiciens ait: Ingrediuntur in pratum, quod
est iuxta silvam suntque in eo plures alni. Tunc surgens lupus ingressus
est in silvam caute, ut a nemine videretur; et ivit per coopertum usque
ad equas capiensque unam pinguissimam ad nares statim necavit eam et
saturatus est ex ea ipse et Beneditulus filius suus. Statim autem Benedictulus
accedens ad lupum dixit: Vale pater, siquid velis precipere, facito,
ego explebo mandatum, ego pergam ad matrem, nam valde sum sapiens, nec
ampliori studio nunc opus est. Lupus ait: Nolo fili, ut pergas, timeo
namque te peniturum si pergis. At Benedictulus ait: Pater, dum que me
scire opus est, sciam, non amplius manebo. Tunc lupus ait: Dum aliud
non valueris, vade in pace, sed penitebis. Matrem attamen tuam mea pro
parte saluta. Et surgens abiit ad matrem suam. Videns autem eum mater
sua ait: Quare tam cito venis? Benedictulus ait: Quia nimis sum doctus
et sapientia tam clarus existo, ut queam enutrire non solum me et te,
sed etiam omnes filios tuos sine ullo labore. Mater ait: Unde ergo tam
cito tua sapientia? At ille: Non tibi, inquit, sit cura requirendi, sed
surgens sequere me. Et surgens sequebatur mater filium. At ille, ut viderat
lupum facientem, perrexit ad caulas ovium nocte ut caperet aliquid et
non potuit. Ande lucem autem ascendens in montem altum, qui erat positus
supra vicum, ait ad matrem: Nocte, inquit, fui ad caulas ovium, et non
potui aliquid capere, et factus sum lassus; modo ergo dormiam aliquid
et tu vigilans aspice, quando bestie egrediuntur ex vico in pascuis,
et mox ut videris excita me et tunc videbis quid ego sciam. Ibi namque
sapientiam meam probabo. Circa matutinum igitur cepit clamare vulpis
ad filium Benedicutlum: Fili, fili! at ille: Quid vis, mater? At mater:
Ecce, fili, porci egrediuntur in pascua. At Benedictulus: De porcis,
inquit, nulla cura. Nam pleni sunt setis; et comedentibus faciunt toritones,
non nunquam etiam manent infixi faucibus. Circa primam denique mater
iterum dicebat: Benedictule, Benedictule, fili mi! At ille: Cur me inquietas,
mater? Mater ait: Armenta boum egrediuntur in pascuis. Benedictulus ait:
Non mihi est cura de armentis, quia patores iniqui apud eos sunt, habentes
canes rapacissimos ac maximos, qui statim, ut vident me, persequntur
ac clamant, cupientes me mactare. Circa horam ver tertiam clamabat vulpis
dicens: Fili, fili mi, Benedictule! At ille: Mater, quid vis? At illa:
Ecce, inquit, eque egrediuntur in pascuis. Ad hec Benedictulus: Aspice,
inquit, o mater, quo pergant. Aspiciens autem vulpis dixit ei: Ingrediuntur
(inquit) in prata, que sunt iuxta silvam posita. Tunc surgens Benedictulus
ait matri: Sta tu hic in supercilio montis et aspice quid agam, et poteris
veraciter probare meam sapientiam meumque ingenium. Et surgens ingressus
est clam in silvam, ut a nemine videretur, ivitque occulte usque ad locum,
ubi eque pascebantur. Capiensque unam pinguissimam ad nares, cogitavit
eam sine malo extiguere. Equa autem quasi nihil ponderis gereret, Benedictulum
elevans cepit agiliter currere ad pastores, gestans eum dentibus infixum
naribus ad pastores. Videns autem hec mater de summitate montis cepit
clamare voce magna: O fili, fili Benedictule, dimitte equam et veni!
Veni modo, dimitte equam! Ille autem nequibat dimittere equam. Nam dentes
acuti nimium eius naribus fuerunt infixi. Cumque videret vulpis accurrentes
pastores, et intellegeret, in quem finem tenderent, includens palmas
cepit cum fletu clamare: Heu mihi, fili mi, heu mihi quia tam cito de
scolis redisti! ecce peribis et me miseram matrem relinquis, nam debuisti
credere dictis lupi patris tui. Et ita Benedictulus superbus captus a
pastoribus est et mactatus pelle abstracta. Monet hec fabula, ne quis
ante iactet se magistrum, quam didicerit esse discipulus. Nec ante velit
docere, quam discat. Nec superbe velle imitari fortiores ac sapientores
se.
Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7. |