<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

5.5. De vulpe et catto
(Perry 605)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Fabula v de vulpe et catto.

Sunt plures homines qui iactant se esse sapientes, ingeniosos, astutos, exprobrantque ceteros cum irrisione. Unde audi fabulam. Vulpis obviavit cato in via, ad quam prior vulpis: Salveris, frater mi, salveris. Et cattus ad hec: Sit salus tecum. Tunc vulpis: Quas, inquit, artes scis? et cattus: Non, inquit, scio aliquid nisi modicam scientiam saltandi habeo tantummodo. Vulpis dixit: Per meum caput, non est necessaria tibi vita, qua insipiens es ut audio in cuncta. Cattus respondit: Ita est, domina mea, ut dicis. Sed rogo te, domina mea ac soror carissima, ut digneris mihi dicere quantas scias artes. Vulpis respondit catto: Ego centum, inquit, scio artes, non mediocriter, sed perfecte, quarum unaqueque valet me pascere, vel de pluribus malis eruere. At cattus dixit: Tibi, inquit, congruit prolixior vita ac salus perpetua, quia ita es sapiens. Dum hec ita sermo cinarentur, dixit cattus vulpi: Video, soror vulpis, equitem venientem, quem secuntur duo canes capacissimi, et nostri valde inimici, et vulpis: Nescis, inquit, quid dicis; es nanque insipiens ac timidus, et ideo ista dicis. Et si verum proferres cura nulla. Cum autem appropinquasset miles, canes videntes vulpem et cattum ceperunt velociter venire contra eos. Vulpis ut vidit canes venientes ait ad cattum: Fugiamus, inquit. At cattus: Non erit necessitas. Et vulpis: Erit certe, ut video. At cattus: Potest esse quia erit. Sed ammodo unusquisque pro se laboret. Tunc utrique fugam petunt. Cattus autem inveniens arborem magnam, saltum subiit in eam et liberatus est. Canes autem instanter sequenbantus vulpem. Vulpis autem perniciter fugiebat, cattus autem de altitudine arboris clamabat voce magna: Eh soror vulpis, de centum artibus modo exhibe unam, quia longe a silva abes. Canes autem capientes vulpem interfecerunt. Monet autem hec fabula sapientes ac studiosos vel ingeniosos et vitiosos, ne exprobrent insipientes ac minus studiosos vel ingeniosos sive minus vitiosos.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.