<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

6.11. De formica et columba
(Perry 235)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Cum bruta in beneficos grata sint, eo magis esse debent, qui participes sunt rationis. De hoc audi fabulam. Formica siti in fontem descendit, ubi dum bibere vellet, in aquam cecidit; columba quedam arborem fonti eminente insuper sedens cum formicam aquis obrui conspiceret, ramulum ex arbore rostro continuo frangit, ac sine mora deiicit in fontem, ad quem formica se applicans ex aquis in tutum se recipit. Obiter auceps quidam advenit, et ut columbam venetur, calamos erigit, formica id percipiens pedem alterum momordit aucupi, eo dolore auceps concitus calamos dimittit, quorum strepitu columba territa ex arbore fugiens vite periculum evasit. Ex hac fabula habes, beneficiorum grata esse bruta, cur ergo homines non essent.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.