<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

6.14. De puero fure et eius matre
(Perry 200)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Qui in delinquendo ab initio non castigatur, facinorosior in diem efficitur. De hoc audi fabulam. Puer quidam e ludo litteratorio librum socio clam auferens sue matri tradidit illum, quem mater cum libenter accepisset, nec filium castigasset, rursus puer alii vestem clam abstulit, atque matri quoque detulit. Quam cum mater etiam libenter accepisset, puer castigatione carens, cum plura in diem et maiora crescentibus annis furaretur, demum publice captus, ceu furti reus, per questores publice damnatus est morti. Sed cum ad locum iusticie duceretur eumque mater gemendo sequeretur, impetrata venia, ut matri ad aurem unum loqui verum valeret, ad eam conversus atque os auri matris adhibens, uti quippiam secreto dicturus, aurem dentibus sibi abscidit, mater vero pro dolore exclamans, mala sibi imprecatur, tunc qui eum ducebant cum supra modum criminaretur, non solum furti, sed quod tam impius fuerit in matrem, ille absque rubore inquit ad eos: Nemini vestrum sit mirum, quod aurem matris abscidi. Ipsa enim huius mee perditionis auctor et causa est, quippe si me castigasset, cum ei librum detuli, quem socio e scolis clam abstuli, omissis pre timore verberum furtis, ad hoc in presentia genus turpissime mortis non pervenissem. Monet ergo fabula, ab initio pueros delinquentes esse castigandos.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.