<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

6.16. De viro et duabus uxoribus
(Perry 30)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Nulla melior salus senibus existit, quam feminis carere et maxime iunioribus, nisi penitus obrui se velint. De hoc audi fabulam. Tempus erat feris, quo viventium vires generative magis moventur. et homo quidam in deliciis educatus, cum nec iuvenis nec senex esset (semicanus enim capilllos erat), duas simul duxit uxores, unam quidam natu grandem, alteram vero iuniorem. Cum omnes eandem habitarent domum, uxor anus, ut virum in amorem suum totum pelliceret, quottidie viro caput pertractans, nigros sibi evellebat capillos, ut similis sibi magis applauderet. Pari studio iunior ut ab anus consuetudine illum amoveret, albos evellit capillos. Postremo ita illum depillarunt, quod calvum atque ridiculum, non sine summo obprobrio virum reddiderunt. Salus ergo maxima est senibus, uxoribus carere, ni vivi continuis affligi cruciatibus velint mortiferis; Hainrice cave, nam senex es; non semi, sed pancanus.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.