<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

6.4. De catto et gallo
(Perry 16)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Cattus cum gallum cepisset atque causam quereret, qui eum comedere posset, illum criminari cepit quod esset animal turbulentum, qui noctu clamitando non permitteret quiescere mortales. Gallus se excusabat, quod id ageret ad eorum utilitatem, cum ad opera facienda illos excitaret. Rursum cattus ait: Impius es ac supra modum scelestus, qui agis continuo contra naturam, cum nec a matre nec a sororibus abstineas, sed per incontinentiam te illis commisceas. Gallus item defendebat, quod domini sui questus gratia id quoque ageret, enimvero ex huiusmodi coitu galline pariunt ova. Tunc inquit cattus: Excusationibus licet abundes, ego tamen ieiunare non intendo. Fabula significat, quod qui pravus existit natura cum semel delinquere animo proposuit, quamvis cause desit pretextus, a pravitate tamen non desistit.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.