<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

6.8. De muribus et catto
(Perry 79)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Vir prudens semel si fallitur, fictis et simulatis hominibus non amplius fidit. De hoc audi fabulam. Domo quapiam, quod per plures forent mures, cattus persentiens illuc accessit atque nunc unum, nunc alium capiens quamplures interimendo comedit. Verum mures, cum se in diem consummi perciperent, ad unum coacti inquiunt secum: Decetero inferius non esse descendendum, si nolumus perditum iri omnes, sed hic superius manendum, quo cattus ascendere non potest. At cattus consilio murium precepto simulans se mortuum esse posterioribus pedibus se ad palum suspendit, qui fixus parieti erat. E muribus quispiam deorsum acute prospiciens ut cattum esse cognovit non infacete ait: Heus amice, et si te follem certo scirem, deorsum minime descenderem. Significat ergo fabula, quod semel deceptus simulatoribus amplius credere non debet.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.