<< Home Page | Walter Index

Aesop's Fables: Walter of England

Fable 18. De leone et mure.

Perry 150

Frigida sopito blanditur silva leoni,
Cursitat hic murum, ludere prompta, cohors.
Pressus mure, leo murem rapit; ille precatur,
Ille precem librat, supplicat ira preci.
Hec tamen ante movet animo: "Quid, mure perempto,
Laudis emes? Summos vincere parva pudet.
Si nece dignetur murem leo, nonne leoni
Dedecus et muri ceperit esse decus?
Si vincat minimum summus, sic vincere vinci est.
Vincere posse decet, vincere crimen habet.
Sit tamen esse decus, sit laus sic vincere: laus hec
Et decus hoc minimo fiet ab hoste minus.
De pretio victi pendet victoria: victor
Tantus erit, victi gloria quanta fuit."
Mus abit et grates reddit, si reddere possit
Spondet opem. Solus fit mora parva dies.
Nam leo rete subit nec prodest viribus uti,
Sed prodest querulo murmure damna loqui.
Mus redit, hunc reperit, cernit loca, vincula rodit,
Hac ope pensat opem; sic leo tutus abit.
Rem potuit tantam minimi prudentia dentis.
Cui leo dans veniam se dedit ipse sibi.
Tu, qui summa potes, ne despice parva potentem:
Nam prodesse potest, si quis obesse nequit. 


Text as published in Boldrini, Sandro. Uomini e bestie: le favole dell Aesopus latinus. Lecce: Argo, 1994.