<< Home Page | Ademar Index

Aesop's Fables: Ademar

12. ASINUS IRRIDENS APRUM
(Perry 484)

Asellus Apro cum fuisset obuius : Salue, inquit, frater. Indignatus Aper tacuit, atque indignum repudiauit officium cur sic mentiri uoluisset Asinus, dissimulansque agitauit caput. Qui extenso pede ostendit ungulam. Si me denegas similem tibi esse, Asinus inquit, hic rostro tuo similis. Non est? Aper uero, cum uellet se facere generosum impetu, recessit ab ira, et ait : Facilis est mihi uindicta de te, sed modo ignauo sanguine tuo me inquinari nolo; nam oportuisset iniuriosum uel laceratum te relinquere.
Monet insipientibus parci debere, stultos autem defendere, qui irrident melioribus.


The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).