<< Home Page | Ademar Index

Aesop's Fables: Ademar

25. CAVANNUS, CATTUS ET MUS
(Perry 561)

Cauannus petiit Cattum, ut adscensor sibi fieri liceret, et secum quaererent quae colloquia inter se haberent. Cattus asportauit eum ad domum Muris. Rogauit Cauannus C[attum] ut clamaret se. Sic fec[it]. Mus, cum audisset uocem eius, ad (h)ostium domus uenit, dixitque : Quid quaeritis, aut quid dicitis? At illi : Volumus tecum loqui. Mus cognouit quod malum consilium contra ipsum cogitassent. Dixit : Maledictus tu sis, Catte, tu dominus meus, et ipse qui super te sedet, et domus uestrae, et filii et filiae, et omnis parentela uestra sit maledicta! Male huc uenissetis et mae sit redeuntibus uobis de h[oc] loco.
Qui inimicis suis bona loqui non queunt, qui sibi inimicitias imponunt, uel malum inter ser ineunt.


The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).