Aesop's Fables: Ademar
38. VOLUCRES, QUADRUPEDES ET VESPERTILIO
(Perry 566)
Bellum gerebant Volucres cum Quadrupedibus, et modo uincentes iterum
uincebantur. Vespertilio, dubios euentus timens, superiorem quem (sic
pro quam) primo uidisset, ad eam [aciem] se conferebat. In pacem cum redissent
pristinam, utroque generi fraus decepta apparuit. Damnatus ergo tam pudendo
crimine, lucem refugiens atris se condidit tenebris noctis.
Quia quisquis a duabus partibus se uindicari desiderat, utrisque ingratus
turpiter uiuit; melius est enim hostem non habere, quam [non] uinci.
The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). |