<< Home Page | Ademar Index

Aesop's Fables: Ademar

39. LUSCINIA, ACCIPITER ET AUCEPS
(Perry 567)

In nidum Lusciniae cum sederet Accipiter, ut specularetur auritum (sic), paruos in illo inuenit pullos. Superuenit Luscinia, et rogabat illum parcere pullis. Ait Ac[cipiter] : Faciam quod uis, si mihi bene cantau[eris]. Et quamuis se praecederet animo, tamen metu pauebat; denique coacta et dolore plena cantauit. Acceptor (sic pro Accipiter) qui praedam captauerat, ait : Non bene cantasti; apprehenditque unum de pullis eius, et deuorare coepit. Ex diuerso uenit Auceps, et, calamo silenter leuato, Acceptore[m], contracto uisco, in terram deiecit.
Qui aliis insidiantur, timere debent ne capiantur.


The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).